diu cedi et catenis constrictum in carcerem mitti cum aliis Christianis, 
et ante carcerem poni custodes. Beatus uero Proculus pernoctans, 
orauit ad Dominum, dicens: «Domine, non erubescant, 
qui te expectant, et non reuereantur, qui querunt te, Deus Israel». 
Circa mediam autem noctem ecce angelus Domini cum nimio 
splendore, apertis foribus, ingressus est ad eos, et exhortans eos et 
benedicens, duxit extra ciuitatem, dimisitque eos. Qui reuersi 
sunt ad loca sua, magnificantes Dominum. 
Sanctus uero Proculus uenit in oppidum, quod uocatur Lazanum, 
inuenitque ibi uenerabilem uirum Volusianum, cum quo diu 
permanens, egrotis multa beneficia conferebat. Inter quos quaedam 
puella ad uirum Dei adducta est, per decem annos paralysi laborans 
et carens membrorum officio: quae a medicis numquam curari 
potuit. Beatus autem Proculus pro ea orans, dixit: «Domine 
Iesu Christe, qui incuruatam mulierem per decem et octo annos ab 
infirmitate curasti, respice ad preces meas et hanc puellam pristinae 
sanitati restitue». Mox puella sana surrexit; magnificantibus, qui 
aderant, Dominum, qui mirificat sanctos suos. Neromanus quidam 
nomine, febribus laborans, audita fama beati uiri, ad eum ueniens, 
postulabat humiliter se ab eo pristinae sanitati restitui. 
Sanctus uero Proculus et Volusianus pro eo Dominum orauerunt, 
dicentes: «Domine, qui sanasti socrum Petri et puerum centurionis, 
sana hunc per preces seruorum tuorum, ut cognoscant omnes, 
quia tu es Dominus Deus noster». Cumque, qui aderant, respondissent 
«Amen», erexit se febricitans sanus et a beato Proculo 
baptizatus est. 
Interea beatus Valentinus prefatus, apud Vrbem martyrio coronatus 
est, cuius loco beatus Proculus succedens, signa multa et 
prodigia faciebat, et multi baptizabantur, eratque in ecclesia magna 
letitia de tanto pontifice. Sed antiquus hostis ei inuidens, eius famam 
extinguere est conatus, mittens inhonestos quosdam Chri-
  |  
  |