multociens est consilium quo homo precipitatur et corruit;
que quis parat socio suo, in illis incidit, vt non possit
euadere ab eis; et tu scis hec omnia. Et respondens, Deceptor
dixit patri suo: Intellexi verba tua; sed relinque hec, quoniam
res est magis facilis quam tu estimas. Et monuit ipsum suis
verbis donec inclinauit consilio suo; et fecit pater quod filius
voluit.
Et iuerunt ad arborem, et mansit pater in ventre arboris
tota nocte. Mane vero, cum venisset iudex cum sua familia
ad arborem, stetit et quesiuit ab arbore quis abstulisset argentum.
Et respondens ille de medio arboris, dixit: Velox accepit
illud. Et stupefactus iudex super hoc voluit se vndique et neminem
videbat. Qui precepit vt apportarent ligna, vt accenderetur
ignis in circuitu arboris. Et cum calor et fumus peruenissent
ad illum qui erat intus, cepit clamare fortiter, cum
amplius calorem non posset tolerare, et extractus est inde
quasi mortuus. Et videns iudex fraudem hanc mandauit
fusticari ambos et restitui argentum socio suo. Quibus fusticatis,
mortuus est pater. Et accipiens Deceptor patrem
suum tulit ipsum mortuum ad domum suam, et remansit
dolens de argento amisso et de vituperio sibi cunctis ab hominibus
relato. Contristabaturque de patre suo mortuo, cuius
ipse erat causa efficiens, cum socium suum defraudari nisus
esset, et se ipsum vna cum suo patre in idem corruit vicium
et damnum.
Hanc induxi tibi parabolam, vt scias quoniam aliquando
capiuntur homines in fraude et dolo quos parant. Tu autem,
D[imna], congregasti in te malos mores, quos predixi, et recolliges
de fructu operationum tuarum, maxime cum sciam
te non euasurum esse, quia tu loqueris duabus linguis et duas
habes facies. Et nullum est attribuendum peccatum leoni
et boui, nisi tue lingue que subuertit eos. Nam nullus est
|
|