mater nostra secundum partem, id est, secundum  
hanc praesentem Ecclesiam, quae generat nobis Dei  
filios. Et probat quia libera est, nam laetatur; (effectus)  
probat quia mater est, nam parit filios:  Scriptum est  
enim , etc. 
43.  Libera est . Libera est quia liberae filiae, id est,  
gratiae Novi Testamenti, et praedicationis Christi,  
quae est mater nostra, quia praedicatores ibi sunt,  
qui nos per Evangelium genuerunt. 
44.  Scriptum est enim . Hoc probat quia libera;  
liberorum enim est laetari, servorum vero timere. 
45. AUGUST. ( ibid. )  Laetare, sterilis . Coelestem Jerusalem 
sterilem vocat Scriptura, quandiu filios in  
terra non genuit, quae deserta etiam dicta est, coelestem  
justitiam deserentibus hominibus, terrena  
sectantibus. 
46. AMBROS.  Multi filii . Hoc de resurrectione  
dictum est. Nos est enim qui resurrectionem assecuti,  
ex omni gente sumus, illi vero qui sub lege 
sunt, una gens est. 
47. AUGUST. ( ibid. )  Quae habet virum , id est, terrena 
Jerusalem quae legem acceperat; et ideo coelestem  
Jerusalem Sara significat, quae diu deserta  
est a concubitu viri, propter cognitam sterilitatem. 
48. LANFR.  Qua libertate Christus nos liberavit . Ne  
putaremus nos naturaliter liberos esse, determinat  
ipsam libertatem:  qua libertate , etc. 
CAP. V.—1. LANFR.  Nolite iterum jugo servitutis  
contineri . Quia continebimini, si circumcidamini;  
dictum est enim. Quia omnis qui sub lege est, servus;  
qui autem circumciduntur, sub lege sunt. 
2. AUGUST. ( In cap.  V  ad Gal. )  Nolite iterum .  
Quomodo accepturi sumus quod dicit; ne iterum 
jugo servitutis attineamini, cum ad eos scribat qui  
Judaei nunquam fuerant? Quid aliud hoc loco dicat  
gentibus non invenio, nisi ut prosit illis, quod a  
servitute superstitionis suae, per fidem Christi liberati  
sunt, ne iterum servi esse velint sub observatione  
carnalium observationum.
  |  
  |