quod quaero; hoc est quod totis praecordiis concupisco! ". Igitur
cunctis, quae audierat, tenaci memoriae commendatis, laetanter his
adimplendis innititur, duplicibusque sine mora depositis, ex hoc iam
virga, calceamentis, sacculoque vel pera non utitur. Fecit proinde
tunicam plurimum contemptibilem et incultam, reiectaque corrigia
funiculo cinxit illam.
16 Omnem quoque sollicitudinem cordis apponens qualiter au
ditus novae gratiae verba perficeret, coepit instinctu divino evange
licae perfectionis annuntiator exsistere, coepit poenitentiae in publicum
simpliciter verba proponere. Erant autem ipsius eloquia non
inania nec risu digna, erant virtute sancti Spiritus plena, erant
medullas cordis penetrantia et in vehementem audientes stuporem
provocantia. Sed et sicuti postmodum ipse testatus est quod huius
modi salutationem, Domino revelante, didicerat ut diceret: "Dominus
det tibi pacem", sic in omni praedicatione sua, pacem annun
tians, populum in sermonis exordio salutabat. Subito ergo spiritu
prophetarum perfusus, iuxta sermonem propheticum annuntiabat pa
cem, praedicabat salutem; factumque est ut salutaribus monitis
foederaret plurimos verae paci, qui discordes a Christo prius exstite
rant a salute longinqui.
|
|