: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

94


genere consumitur oratio, si id, quod ad demissum et ad cottidianum
sermonem infimum sit, aggrediamur. Has autem figuras in
narrando commutari oportet ita, ut gravem mediocris, mediocrem attenuata
accipiat e, ut facile sacietas varietate vitetur.
Quid in epistolarum positione necessarium sit.
Quoniam .* ergo quibus in generibus epistolarum series versari debeat,
dictum est, videamus nunc, que debeat habere ipsarum consueta positio,
ut commoda valeat et perfecta consistere. Tria in se rite habenda
comprobatur: elegantiam, compositionem, dignitatem.
Elegantia est, que facit, ut unum quodque pure et aperte dici videatur.
Hec distribuitur in latinitatem et explanationem.
Latinitas est, que sermonem purum conservat ab omni vitio remotum;
vitia vero in epistole sermone, quominus latinus sit, duo possunt esse:
soloecismus et barbarismus.
Soloecismus esta orationis vitiosa contextio, que maxime fit in defectu
vel abundantia sive in transpositione dictionis vel orationis.
Barbarismuso est dictionis vitiosa prolatio, que fit maxime in habundantia
sive in transpositione litere vel sillabe vel in commutatione
temporis vel accentus.
Explanatio est, que reddit apertam et lucidam r orationem; ex duobus
modis comparatur: usitatis verbis ac propriis. Usitata sunt, que
versantur in sermone et consuetudine, cottidiana; propria, que eius rei
verba sunt vel esse possunt, de qua loquimur.
Compositio est verborum constructio equaliter perpolita. Ea con
versari potest, si fugiemus crebras vocalium concursiones, que vastam
et hiantem orationemn reddunt ut: Bace Enee amenissime impendebant;
et si vitabimus eiusdem litere repetitionem vitiosam ut: Malo malam
matrem quam velim volentem mihi bonum novercam ; similiter rex
regum; similiter: "Umquam quicquam quisquam, cuiquam, quod ei conveniat,
neget? " et si eiusdem verbi assiduitatem nimiam huius modi

Torna all'inizio