Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 151


modum vt saluem personam meam. Non est meritum qui
ambulat in Dei cultu et timore eius, qui non obseruat suis
amicis fidelitatem, sic[ut] meritum illius qui pugnat pro
persona sua, et etiam vna hora diei, quando facit illud cum
veritate, et eius aduersarius cum fraude, et falsitate. Pugnans
quippe pro persona sua, duo bona acquirit; quia,
si contingat eum mori, ad vitam transit eternam; si vero
vixerit, suum debellat inimicum, et suam saluat personam.
Et ait ei D[imna]: Non conuenit viro sapienti se morti exponere,
dum potest euadere aliis argumentis et modis.
Nam si contingat eum mori, ipse est qui perdit seipsum et
peccat; si vero contingat eum vincere, erit illud a Deo.
Sapiens autem debet ponere bellum finem omnium et argumentorum
et negociorum suorum. Dicitur autem, quoniam
non debet quis vilipendere inimicum inopem et etiam
acceptis argumentis contra ipsum. Tu quoque scis potentiam
leonis eiusque virtutem. Et scias quod quicumque
despicit factum sui inimici, accidit ei quod accidit principi
maris a quadam aue. Dixit Senesba: Quomodo fuit? Inquit
D[imna]:
Parabola . Fuerunt due aues aquatice, vir et vxor,
in quodam loco maris habitantes. Cum vero pareret mulier
filios suos, dixit viro suo: Quere nobis alium locum tutiorem
isto, vt reponam tibi filios meos, et securi maneant tibi, donec
crescant. Inquit vir eius: Nonne hic locus bonus est, cum
aqua et herbe sunt pro nobis et melior sit omnibus alijs
locis? Dixit ei mulier: Respice bene, rogo, quid dicis, et
meditare in corde diligenter. Nonne vides quomodo locus
iste est locus timoris propter mare quod apportat filios nostros?
Respondit ei vir dicens: Nequaquam possum hoc credere,

Torna all'inizio