Salimbene de Adam: Cronica

Pag 623


Super terram debes teri
et cum terra commisceri,
ut in lutum transeas.
Vilis et inverecunda
rimas queris, ut immunda
mundi loca subeas.
Mensa per te non ornatur,
nullus homo fabulatur
in tui presentia,
sed qui prius est iocundus,
ridens et verbo facundus,
rumpit nunc silentia.
Cum quis de te forte potat,
si sit sanus, tunc egrotat,
conturbas precordia.
Venter tonat, surgit ventus,
qui inclusus, non ademptus,
multa dat supplicia.
Quando venter est inflatus,
tunc diversos reddit flatus
ex utroque gutture.
Et cum ita dispensatur
ventus, aer perturbatur
a corrupto murmure».
Aqua contra surgit ita:
«Turpis iacet tua vita
cum magna miseria.
Qui sunt tui potatores,
vitam perdunt atque mores,
tendentes ad vitia.
Tu scis linguas impedire.
Titubando solet ire
tua sumens basia,
verba recte non discernens,
centum putat esse cernens
duo luminaria,
et qui tuus est amator,
homicida, fornicator,

Torna all'inizio