Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 176


quasdam accuratissime, sed hic noster, ut natura erat facili
promptoque ad comminiscendum ingenio, non solum quae ex illis
accepisse videri potuit est executus, verum per se multa etiam addidit
atque ea ipsa cognitu utilissima. Nec me fugit esse omnino aliqua
in eius scriptis quae praecipitata potius videri possint quam
edita, sed simultas et aemulatio, duo acres stimuli, illum ad eorum
quae scribebantur immaturam compulerunt editionem.

Torna all'inizio