Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 121


ista terra diversis nominibus appellatur. dicitur enim nunc Yturea. nunc
regio Traconitidis. nunc planicies Libani. nunc terra Roob. nunc Kabul.
nunc Galilea gentium. nunc Galilea superior. et tamen semper est una regio.
licet diversis nominibus appelletur. et sunt plures alie ville et casalia in ea.
Deinde. procedens ultra Tyberaidis per X miliaria. perveni ad civitatem Capharnaum. que nunc est casale seu villa pulcra et magna:
sed pessimi Saracenorum habitant in ea. qui faciunt multas molestias
cristianis euntibus illuc. et de illa impletum est verbum Domini. dicentis:
Et tu Capharneum. in celum ascendens. usque ad infernum demergeris. Nam
antiquitus fuit magna civitas. nunc est villa sine omni municione.
Longe a Capharnaum per Vj miliaria. Jordanis ingreditur mare Galilee.
in cujus litore. modicum ab illo loco. sunt magne ruine civitatis Corozaym
supra mare Galilee. unde verificatum est verbum Cristi: Ve tibi
Corozaym.

De Corozaym ascensus montis Seyr sive Sanyr. introitus Ydumee.
et ad Vj miliaria est civitas Cedar. gloriosa. sita in monte Sanyr
contra orientem: per hanc civitatem transit via. de qua dicitur in Ysaya.
Via maris trans Jordanem Galilee. quia ducit ultra Jordanem in regionem
que dicitur Aram Galilee. quia ibidem Galilea terminatur in Jordanem.
Ab isto loco. ubi Jordanis mare Galilee influit. usque Cades Neptalim.
sunt X miliaria. et in medio loco inter eos est alia medietas aquarum
Maron: transit autem Jordanis per medium hujus vallis aquarum Maron.
et. egrediens de ipsa. dirigit cursum suum contra orientem. deinde contra
austrum. et sic mare ingreditur Galilee. Et notandum. quod civitas Cedar
modo nullam habet fortitudinem. sed est satis magna et uberrima et in optimo
loco sita. et hec est illa. de qua dicitur quia tabernacula Cedar quasi pellis
Salomonis. quia omni anno prope ipsam fiunt magne nundine. et multe gentes
illuc conveniunt figentes pulcherrima tabernacula diversorum colorum.
De civitate Corozaym et de fluvio Jordanis ad unam bonam dietam.
est civitas Suitha. unde dicitur in Job. quod de ea fuit Baldaz
Suites. et juxta eam est sepulcrum Job ad orientem in loco plano modicum

Torna all'inizio