de Sancta Lucia, eiusdem consobrinus, Iohannesque Romanus,
eius senescalcus, privati oculis, diversis sunt carceribus deputati.
XXII. De vindicta proditorum per diversas regni partes
et de subversione Placie.
His ita peractis, velud universis iam difficultatibus superatis,
rex educens exercitum, adversus Rogerium Sclavum rapto
contendit itinere, primumque Placiam, nobilissimum Lombardorum
oppidum, in plano situm, evertit penitus ac destruxit; ubi,
cum inter Sarracenos et Christianos in exercitu fuisset orta seditio,
plurima Sarracenorum multitudo cecidit, acriter in eos irruentibus
Christianis, neque metu vel interminatione regis cessantibus, cum
et ipse, missis ad auxilium Sarracenorum comestabulis, prohiberet
eos occidi.
XXIII. De castro Buterie qualiter destructa fuit.
Inde Buteriam, quo se, post auditum eius adventum, hostes
contulerant, obsidione vallavit. At Rogerius Sclavus, ubi se
vidit obsessum, primum socios breviter cohortatus, dehinc oppidanos
admonuit ut unius essent animi, neque diversa sentirent
aut regis formidarent exercitum, nam si paucis diebus equanimiter
sustinerent, maximam partem Sicilie totamque Calabriam eorum
secuturam exemplum; patris etiam in eos quam plurima beneficia
recensebat, simulque regis exponebat atrocitatem et tyrannidem
in subiectos. At illi constanter et audacissime spoponderunt, se
nunquam eius defuturos imperio neque difficultatem aliquam aut
periculum, quominus ei pareant, causaturos. In exercitu vero
tedio iam ceperant affici plerique militum, quia videbant regem
|
1
5
10
15
20
25
|