Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 265


Quod detestabile est in omnibus civibus, et maxime
in regibus et principibus in aetate
nimis iuvenili uti copula coniugali.
Cap. XVI.

Sermones universales (ut in primo libro diximus)
circa morale negocium minus proficiunt. determinare
ergo de coniugio, quia regimen coniugale est aliud
a paternali et servili: et ostendere quod aliter debet se
habere vir tam erga uxorem, quam erga filios, et servos,
est valde in universali notitiam tradere, quale sit ipsum
coniugium, et quomodo utendum sit eo. Oportet
ergo magis in particulari descendere, qualiter omnes
cives et maxime reges et principes debent uti copula
coniugali. Sermones enim universales circa mores despiciendi
non sunt: quia ignorantia universalium saepe
facit particularia ignorare: ipsis tamen universalibus sermonibus
sunt particularia addenda, quia cum negocium
morale circa particularia consistat (secundum doctrinam
Philosophi 2. Ethicorum) in talibus particulares sermones
plus proficiunt. Determinandum est ergo particulariter,
in quae aetate sit utendum coniugio. Tangit enim
Philosophus 7. Polit. quatuor rationes probantes quod
in aetate nimis iuvenili non est utendum coniugio. Prima
ratio sumitur ex electione filiorum. Secunda, ex intemperantia
mulierum. Tertia, ex periculo earum. Quarto,
ex malo virorum. Prima via sic patet. Nam si in aetate
nimis iuvenili contingantur vir et uxor (ut probat Philosophus
in Polit.) laeduntur inde filii quantum ad corpus,
quia ut plurimum sunt nimis debiles corpore et imperfecti:
et etiam laeduntur quantum ad animam, quia
sit nascentes ut plurimum deficiunt ratione et intellectu.
Sic enim videmus in aliis rebus naturalibus, quod

Torna all'inizio