Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 90


EXPOSITIO TEXTUS
«Quae per tentationem fuerat convincenda vel perimenda», scilicet spirituali
morte vel etiam corporali, vel a se, vel a viro, vel a Deo, si de muliere intelligatur,
ut magister exponit.
«In eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum veniale crederet».
Hoc intelligitur, ut supra dictum est, de veniali ex causa et non ex genere.
Putavit enim quod quia fecit ut uxori morem gereret, quod peccatum suum
excusationis causam haberet et veniam de facili acciperet, et huiusmodi seductionis
causa videtur fuisse elatio mentis, quae ad suggestionem mulieris surrepsit,
ex qua voluit lignum vetitum experiri. Cum enim experimentum non sit
nisi de dubiis, patet quod ex elatione in quamdam dubitationem adductus est
eius rei, puta experimenti ligni vetiti, in quo etiam mulier seducta fuit.
«Tribus modis, ut ait Isidorus, peccatum geritur». Videtur quod insufficienter
enumeret: quia quoddam peccatum est etiam ex concupiscentia, de qua mentionem
non facit. - Et dicendum, quod peccatum ex concupiscentia proveniens ad
peccatum ex infirmitate reducitur: non enim tunc solum est ex infirmitate peccatum
quando aliquis aliquo exteriori impulsu peccat, sed etiam quando per
tentationem carnis in peccatum labitur.
«Quae etiam ipsa peccatum est». Hoc verum est si sit eorum quae quis scire
tenetur: alias non: quia etiam habere voluntatem non sciendi geometriam, peccatum
non est ei qui illam non profitetur per officium magisterii.

Torna all'inizio