Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 118


quod in sancti Servoli monasterio degebat, monasterium ibi deinceps ordinare decrevit et habere pro futuro. Venerius deinde Gradensem adeptus est sedem, qui sancti Mauri ecclesiae, quae suburbio scita est, fabricator extitit.
[37.] Anno quidem incarnationis Domini octingentesimo vigesimo secundo, mortuo Agnello duce, qui decem et octo annis Veneticorum ducatum gubernavit, ducatus dignitas in suo filio Iustiniano remansit.
[38.] Hac etiam tempestate Michahel imperator, mittens exercitum ad Sciciliam, Veneticorum auxilium petiit. Cui Iustinianus dux quasdam bellicosas naves transmittere studuit, sed uterque exercitus minime aliquod triumphum consequi valuit. Eodem quoque tempore Iohannes, Agnelli antedicti ducis filius et Iustiniani frater, qui exul apud Constantinopolim extitit, ad Venetiam reversus est et, favente sibi Iustiniano fratre, dux effectus est. Iterum imperatore efflagitante, exercitum ad Sciciliam preparaverunt, qui etiam reversus est absque triumpho.
[39.] Mortuo quidem Iustiniano duce, qui una cum patre gubernavit ducatum annis decem et septem et post mortem patris unius anni spacio, dignitas in suo fratre remansit. Fuerat namque predictus Iustinianus maximus ecclesiarum cultor, sancti vero Zachariae et sancti Hyllarii monasteriorum ipse extitit devotissimus fabricator. Ultimo vero vitae suae anno sanctisimi Marci evangelistae corpus, de Alexandria a Veneticis allatum, recipere promeruit. Qui tanti thesauri munus honorifice suscipiens, in sui palatii angulo peragere fecit capellam ubi illum reconditum posset reservari; interim ecclesia esset expleta quam hisdem domnus inchoavit, sed preventus morte, Iohannes, suus videlicet frater, ad finem perduxit.

Torna all'inizio