Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 258


SED CONTRA, secundum Origenem, sicut generatio Filii aeterna
est a Patre sine matre, ita generatio eius temporalis est a matre sine patre. Hoc
autem non contingeret, si efficientia Incarnationis Patri attribuatur. Ergo non
est sibi convenienter attribuenda.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod sit attribuenda Filio. Sicut enim ex verbis Damasceni,
3 dist., habitum est, divina sapientia, sicut divinum semen, ex purissimis
sanguinibus Virginis sibi carnem copulavit. Sed semen, ut dicit Philosophus
2 Physicor., est principium activum. Ergo efficientia Incarnationis
Filio appropriari debet.
2. Praeterea, Bernardus in 5 de Consid. dicit, quod Dei sapientia est illa
mulier evangelica, quae fermento fidei gloriosae Virginis tria sata commiscuit,
scilicet novum, antiquum, et aeternum: novum in creatione animae de nihilo:
antiquum in assumptione corporis de natura Adae: aeternum in unione
Deitatis. Sed sapientia attribuitur Filio. Ergo efficientia Incarnationis Filio
attribuenda est.
3. SED CONTRA, inconveniens videtur quod aliqua res seipsam faciat, vel seipsam
generet, ut dicit Augustinus. Sed appropriationes secundum
rationem convenientiae fiunt. Cum ergo ipse Filius factus sit homo, non
debet sibi efficientia Incarnationis appropriari, sed alteri personae.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod non debet etiam appropriari Spiritui Sancto, ut dicatur
de Spiritu Sancto conceptus. Spiritus enim Sanctus caritas est, et donum Dei,
ut in 1 lib., dist. 1, habitum est. Sed non convenienter dicitur Christus conceptus
de caritate vel dono Dei. Ergo nec de Spiritu Sancto conceptus dici debet.
2. Praeterea, ut ex verbis Augustini habitum est 36 dist., 1 lib.,
haec praepositio «de» denotat consubstantialitatem: unde non dicimus aliquid
de aliquo fieri, nisi de eius substantia sit: dicimus enim esse Filium de Patre;
non autem caelum et terram de Deo. Sed Christus secundum hominem non est
consubstantialis Spiritui Sancto. Ergo non debet dici de Spiritu Sancto natus.
3. SED CONTRA est quod dicitur Matth. 1, 20: «Quod enim in ea natum est, de
Spiritu Sancto est».
Solutiones
Solutio I
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Dionysius,
2 cap. De div. nom., omne nomen Dei operationem in creaturam designans,
convenit toti Trinitati: et ideo in qualibet operatione divina, appropriata trium
personarum ostenduntur, scilicet sapientia, potentia, et bonitas: quae etiam in

Torna all'inizio