Quomodo statua Dariii corruit
Sedente itaque Dario in throno suo et cogitante, quantam
fecerit audaciam Alexander, aspexit contra statuam auream
Xerses regis, qui sedebat sub tribunali palacii. Statimque ipsa
statua corruit et in partes plurimas est comminuta. Videns hoc
Darius dolore motus cepit acriter flere ac dicere: "Hoc
signum est desolacionis mee domus et tocius Persarum regni
detrimentum." etc.
Quomodo Alexander fugit solus
Alexander autem fugiendo solus ueniens ad fluuium Cancrum
inuenit ipsum congelatum cepitque transire fluuium, sed
antequam posset exire, dissolutus est fluuius et equum eius
absorbuit. Ipse uero Alexander cum difficultate maxima exiuit
et coniunctus est Alexander Emullo principi suo, quem ibi dimiserat,
et ad eius exercitum remeauit etc.
Quomodo Alexander ascendens montem confortabat suos milites
64. Alio uero die congregato exercitu suo peruenit ad numerum
ducentorum milium militum. Ascendit autem Alexander
in eminenciori loco moncium et confortabat exercitum suum
dicens: "Non equetur multitudo Persarum paucitati Grecorum,
unde cor uestrum exinde non pallescat, quia multitudo muscarum
nullam possunt inferre lesionem paruitati uespium." Audiens
hec exercitus una uoce suam prudenciam commendebant etc.
Quomodo Alexander pugnauit cum Dario etc.
65. Darius itaque imperator amoto exercitu suo uenit ad
fluuium Cancrum et castrametatus est ibi. Erat autem exercitus
Darii magnus et fortis ualde. Habebat namque falcatos currus
decem milia. Alio die conuenerunt in campo utrique hostes.
Ascendens autem Alexander equum suum, qui Bucifal dicebatur,
mouit cursum suum ante omnem exercitum, eo quod aspectus
eius terribilis uidebatur. Sonuerunt tube bellice. Et faciente
Alexandro impetum contra eos, statim missa est utraque acies
et ceperunt acriter preliari et ex utraque parte cadebant milites
uulnerati. Erat autem sagittariorum multitudo tam maxima,
quod totus aer ex sagittis tamquam ex nubibus spissabatur.
Eratque in eis ploratus et tribulacio tam maxima, quod totus
campus ex semiuiuis et mortuis uestiretur. Inchoatum est autem
prelium ab ortu solis et usque ad eius occasum durauit. Persi
autem cadere ceperunt. Darius igitur uidens suos in bello deficere,
tergauersus aufugit. Erat autem obscura nox, cum fugere
ceperunt. Vnde propter multitudinem curruum falcatorum
fugiencium Persi innumerabiles moriebantur. Cadebant namque
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|