Ecclesie vel nostra sive nostrorum officialium in causis appellationum 
nec appellantem seu appellare volentem, nec notarius qui de appellatione 
vocatus fuerit, facere instrumentum directe vel indirecte audeant 
in aliquo agravare, nec predicti presumant se aliquo modo 
intromittere vel cognoscere de appellationibus ad Romanam Curiam 
et nos vel nostram Curiam factis vel faciendis, sed eas defferant reverenter. 
Civitas, que contra predicta vel aliquod predictorum fecerit 
vel fieri concesserit, in V marchis argenteis et quelibet alia universitas 
in C. comes vel baro in C. et quilibet alius in XXV; officialis 
vero qui contravenerit in L marchis argenti puniatur et officio suo 
privetur; quam penam Camare Romane Ecclesie volumus applicari. 
[XIV] Item statuimus quod in causis appellationum ille qui appellatur 
ad nos seu Curiam nostram infra XX dies continuos a die 
appellationis interposite computandos dictam appellationem coram 
nobis seu nostra Curia prosequi teneatur; alioquin sententia rata 
maneat, et processus et mandatum sive preceptum factum habeatur, 
perinde ac si appellatum non esset; intelligimus autem in hoc casu 
aliquam prosequi appellationem, ita demum si infra dictum terminum 
super causa appellationis fecerit partem adversam ad iudicium evocari 
et se coram nostra Curia presentaverit in termino cytationis predicto. 
[XV] Item decernimus et iubemus quod nulla civitas, universitas, 
nullus comes vel baro in iurisdictione nobis commissa habeat aliquem 
officialem, qui cognoscat de appellatione per viam appellationis vel 
exgravamenti seu alio quocumque modo, et si quem habeat infra 
X dies a publicatione constitutionis huiusmodi cessare et licentiare 
debeat sub pena nostro arbitrio auferendi, et nos ipsum ex nunc ab 
offitio removemus et cassamus et quicquid per ipsum factum fuerit, 
exnunc pronunciamus esse ipso iure irritum et inanem. 
[XVI] Item statuimus quod potestates, vicarii, iudices, notarii 
ceterique officiales terrarum iurisdictionis nobis commisse teneantur 
et debeant appellantibus vel eorum procuratoribus requixiti ab ipsis 
vel ipsorum altero infra tercium diem post requisitionem huiusmodi 
omnia acta processuum et sententiam habitum et lectam contra 
eos in formam publicam exibere et facere exiberi pro sallario competentiet 
omni malitia, subtilitate et fraude remotis; officiales vero qui 
contrafecerint et predicta neglexerint adimplere puniendos nostro arbitrio 
et nostre Curie reservamus. 
[XVII] Item statuimus quod quelibet persona ad Curiam nostram 
vocata vel veniens ad eamdem pro quacumque causa secure in persona
  |  
  |