vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia
sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura
servamus ». item, Gregorius Iohanni Scillitano episcopo:
« Grave nimis et contra sacerdotale constat esse propositum cuiusquam
monasterii privilegia olim indulta confundere et ad irritum
quę sunt pro quiete disposita niti deducere ». item, Gregorius
Bonifatio primo defensori: « Institutionis nostrę decreta
quę sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate
et sine aliqua constitutionis refragatione servari, sive quę scripto
decrevimus sive quer in nostra pręsentia videntur esse disposita.
nec a quoquam pontificum in totum vel in partem ea qualibet
occasione convelli decernimus vel mutari. nam nimis est asperum
et pręcipue bonis sacerdotum moribus inimicum niti quempiam
quacumque rationis excusatione quę bene sunt ordinata
rescindere, et exemplo suo docere ceteros sua quandoque posse
constituta dissolvere ». item, Gregorius Vigilio episcopo Arelatensi:
Sicut hoc quod ratio exigebat utiliter optinuit definiri,
ita quod definitum est non debere violari ».
De suprascripto autem privilegio domni Nycolai papę notandum,
ne quis insipiens parvipendat in illo catholicam constitutionem
et ne alieno spiritu seductus contemnat huius institutionis
veręque fidei unitatem, ne ibi prolata multetur ęterna damnatione,
quoniam non nova in eo instituit nec aliqua recentia ordinavit.
antiquissima enim sunt et autentica istius decreti moderamina in
sancta semper usitata Ecclesia et a nullo unquam apostolicorum
confusa. non vero terminos a patribus constitutos transgressus
est, sed sicut omnes eius predecessores eos constituerunt vel ipsi
gesserunt, sic etiam et ipse stabilivit et ut pax et concordia semper
|
|