Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 225


temporeque in nullo dissolvendam univit. Cuius dissolutionem multo
ante cum discipulis qui Domino peregrino Ihesu in via loquebantur:
«Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel», David
propheta in spiritu veritus ait ad Patrem: «Memorare que mea substantia»
et quanta sit in tuo Filio redemptore, quem mortuum et sepultum
intueor, constitut[a] et quomodo tota sit ab eo assumpta, ut hominem
totum redimat et inmutabiliter in eius divina natura per unionem ligata;
hoc memorare, Domine, et suscita Filium tuum, ut facias redemptionem
plebis tue. «Numquit enim vane» in natura sumpta de omni homine
in Filio tuo «constituisti omnes filios hominum?» Vane utique constituisses,
nisi ille resurgat, qui omnes suo sanguine redimat. Susceptio itaque
omnium hominum universalis substantie discretiva Filii nominatio est.
Sequitur: et cuncta, que erga ipsa[m] sunt, humanitatis substantialia misteria,
subaudi “discreta sunt Filii secundum humanitatem”. Substantialia
misteria humanitatis, que erga ipsam omnium hominum naturam
et substantiam facta sunt et signata, sunt quod solus Filius factus est homo
sicut dicit Iohannes «Verbum caro factum est», quod solus Filius inventus
est humanatus et incarnatus sicut ait Apostolus: «Et habitu inventus
ut homo», quod solus Filius hominem quem assumpsit in unitatem sibi
persone univit inmutabiliter. Unde homo sic Deum se adsumentem
al<l>oquitur: «Resuscita me, inquit, et retribuam eis» quia me occiderunt,
«Me autem propter innocentiam suscepisti» in eiusdem et eandem
tecum unitatem persone «et confirmasti me in conspectu tuo in
eternum» id est substantialiter confirmasti ut sim eadem persona et
numquam ab hac idemptitate solvendus in eternum. Propter hanc igitur
persone inmutabilem unionem, quicquid habet Filius Dei per naturam,
id est quod cuncta noscit et omnia potest, habet Filius hominis per gratiam.
Ex hac etiam unione vere sunt iste propositiones “Deus conceptus
est”, “Deus natus est”, “Deus crucifixus est”, “Deus mortuus et sepultus
est”, “Deus resurrexit”, “Deus ascendit in celum et sedet ad
dexteram Patris”. Ex eadem etiam personali unitate dicitur “totus Deus
in sepulchro, totus in inferno, totus in celo”, et quod numquam, etiam
separata anima Christi a carne in cruce, desinit esse homo. Semper enim
Deus fuit homo ex quo humanitatem assumpsit, etiam cum esset ille
homo mortuus, quem assumpsit.

Torna all'inizio