Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 163


VII 19

Tractatur, ut vinee culture vestre commisse inserantur palmites, ordo videlicet Predicatorum, qui
flores producunt et fructus; flores in suavitate odoris, fructus in refectione salutis. Inveniat ergo, si
placet, vestra prudentia locum idoneum, in quo Perusii fratres iam dicti ordinis collocentur, pro
quibus nos vobis obligamur, quin immo Christus vobis obligatur in ipsis.

VII 20

Inter alia opera pietatis visitatio captivorum non minimum locum tenet. Hinc est, quod fiducialiter
vos rogamus, quatenus intuitu Dei et nostri amoris obtentu Io. et I. filio eius in castro Capuano
captivatis sic aperiatis misericordie viscera, quod et ipsi fructum de nostrarum precum interventione
reportent et vos a Domino premium et a nobis condignam gratiarum vicissitudinem expectetis.

VII 21

Reputantes nobis fieri, quod .., caro nostro, feceritis, rogamus, quatenus sic eidem satisfaciat paternitas
vestra, ut per effectum intelligat, quod pro eo apud amicum intercessit amicus.

VII 22

Rogamus paternitatem vestram in Domino, ut audiatis et causam et casum .., latoris presentium,
cui consilium dedimus, ut ad agendam penitentiam assumat habitum monachalem, ad quod, si
placet, manum efficacis auxilii porrigatis.

VII 23

Non reputemur ingrati, si de tot missis exenniis nondum grates exsolvimus, quas suspendimus ad
cautelam, ut aliorum exenniorum adiectio debitum exigat gratiarum. Ad hec intelleximus, quod
cepit vox vestra raucescere et suo fornaria sic pertinaciter insistit officio, quod novum edificium
fumus inficit ante tempus.

Torna all'inizio