juvenis et Virgo gloriosa dixit eis: Sequimini hunc juvenem et locum
non derelinquite. quia de cetero famem non paciemini et vermes amplius
vos non molestabunt. Ego eciam rogavi Filium meum pro vobis. qui me
benigne exaudivit: revertimini igitur secure. filii. Tunc fratres omnes secuti
sunt juvenem usque ad portam monasterii: tunc dixit eis juvenis: Secure.
fratres. intrate et beate Katherine devote et assidue servire sollicite
procurate. quia de cetero fames non adveniet et vermes non ledent. Ego
eciam sum Moyses. servus Dei. qui missus sum ad annunciandum hec
verba salutifera: et hiis dictis statim disparuit. Tunc fratres letanter monasterium intraverunt et cetero a vermibus non habuerunt molestiam. et
de esca tantam habundanciam receperunt. ut omnibus peregrinis habundanter omnia necessaria tribuerent. quod diu ibi permanent. et. dum recedunt.
dant eius cuilibet Xij magnos panes et datilos in magna quantitate.
ut non deficiant in deserto. et multas elemosynas cotidie faciunt omnibus
Arabibus venientibus ad monasterium. neminem vacuum abire permittunt.
Propter causam supradictam. monachi sive fratres edificaverunt illam capellam
ad honorem Virginis gloriose in loco. ubi apparuit eis: et ego intravi.
Deinde ascendimus magis ultraquam ad medietatem montis Synay et
invenimus unam pulcram ecclesiam Sancte Helye. prophete. ubi
ille sanctus propheta multo tempore habitavit: et intravi ecclesiam et vidi
cavernam parvam. in qua habitabat. et introivi. et fit celebre festum annuatim
a monachis Sancte Katherine in honorem sancti Helye. XXij die
Augusti. quia dicunt. quod illa die fuit translatus in paradisum super
currum igneum. quum transivit Jordanem. ut legitur libro Regum.
Deinde. ascendendo. ad cacumen montis pervenimus. ubi est ille locus
sanctissimus. in quo Deus dedit legem Moysi. et est unus lapis
maximus. super quo Deus loquebatur Moysi. [servo] suo. per se sive
per angelum. et super illum lapidem grandem ego ascendi et vidi multos
montes et desertum Pharan et multas circa regiones: sub illo lapide. est
ad modum unius caverne magne. quantum quatuor homines possent
|