Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 204


ipse ex eis plurimos interfecit et infinitos ex eis letaliter uulnerauit.
Verum dum nullus esset ex suis qui tunc ipsi Troilo succureret.
Mirmidones interficiunt eius equum, in eorum lanceis ipsum multipliciter
uulnerant. Cassidem eius ab eius capite uiolenter extirpant,
capucium lorice sue sibi per uiolenciam disrumpendo. Propter quod
Troilus, nudato capite, exterminatis uiribus se defendit a Grecis.
Tunc superuenit Achilles, qui postquam uidit Troilum habentem
caput inerme et omni defensionis auxilio destitutum, in eum irruit
furibundus, et nudato ense ictus ictibus cumulando caput eius crudeliter
amputauit, caput ipsum proiciendo inter pedes equorum. Corpus
autem eius suis manibus interceptum ad caudam equi sui firmiter
alligauit, et per totum exercitum inuerecunde post equum suum
crudeliter ipsum traxit.
Sed O Homere, qui in libris tuis Achillem tot laudibus, tot preconiis
extulisti, que probabilis ratio te induxit ut Achillem tantis
probitatis titulis extaltasses, ex eo precipue quod dixeris Achillem
ipsum in suis uiribus duos Hectores peremisse, ipsum uidelicet
et Troilum, fratrem eius fortissimum? Sane si te induxit Grecorum
affeccio, a quibus originem diceris produxisse, verum non
motus diceris racione sed pocius ex furore. Nonne Achilles fortissimum
Hectorem, cui nullus in strennuitate fuit similis neque
erit, proditorie morti dedit, cum Hector tunc regem quem in bello
ceperat ipsum a bello extrahere tota intencione vacabat, scuto
suo tunc post terga reiecto, quo quasi factus inermis tunc ad
nihil aliud intendebat quam regem captum a turmis extrahere ut
ipsum captiuum suis bellancibus assignaret? Nonne si Hector
tunc Achillis insidias persensisset, in defensionem suam scuto
suo uelociter se opposuisset eidem, qui Achillem multis grauare
dispendiis consueuit? Sic et fortissimum Troilum, quem non ipse
in sua uirtute peremit sed ab aliis mille militibus expugnatum
et victum interficere non erubuit, in quo resistenciam nullius
defensionis inuenit et ideo non uiuum sed quasi mortuum hominem
interfecit amplius. Nunquid Achilles dignus est laude, quem scripsisti
multa nobilitate decorum, qui nobilissimi regis filium,
uirum tanta nobilitate et strennuitate uigentem, non captum neque

Torna all'inizio