idoneos homines, qui se nobiscum interesse dixerunt, sicut in lege 
scriptum est de conveniencia, et ita firmavimus infra nobis hunc 
scriptum conveniencia libellario. idcirco ego iam nominatus Roffridus 
abbas, una cum consensu fratrum et subscripcione monachorum, 
erga nobiscum habendo Dominicus advocatorem nostri 
monasterii, per hunc consilium, dedimus vobis Leoni, et David, et 
Maio, Alberico, Aczo, et Garipaldo, ad possessionem vestram et 
vestrorum heredibus, ideo iam dictis terris, quomodo per finis indicate 
sunt, vobis omnibus prenominatis, amodo et usque dum 
vos et vestrorum heredibus volueritis habitare cum familia et animalia 
et cum omnia causa vestra et de commenditis vestris, et 
liceat vobis ibidem facere omnem vestram utilitatem, que necesse 
fuerit, iusta racionem, amodo et usque dum vos et vestris heredibus 
volueritis habitare, et de nominatis terris laborare, et ad 
cultum perducere, et vinee pastinare, et conciare tempore suo, et 
vendere, quantum vos ad cultum laborare potueritis, et cunctos 
victualium, et vinum, et alia frugia, quem Deus vobis exinde dederit 
vestre sit potestati, unde nobis nec ad pars nostri monasterii 
sorte[m] dare non debeatis, nisi tantum dum ibidem habitaveritis 
detis de supranominatis semper unum modium de granum, et 
unum de ordeum, ad modium iustum, per singuli quomodo supra 
legitur. et si apparuerit de vos omnes prenominatis, ut habueritis 
caballi, faciatis servicium cum caballo, ubi vos scire fecerit a parte 
predicti nostri monasterii, et quia sic convenit inter nobis. et 
liceat ipsi porci et animaliis vestris infra iam dictis finis andare et 
pascere, et detis in pars nominati monasterii per singulum annum 
per racionabiliter de viginti porci unum. et liceat vobis vestrisque 
heredibus infra predicto castello iusto ordine habitare cum familia 
et animalia, cum omnia causa vestra, et de commenditis vestris, 
quomodo habitant boni homines, qui in nominato castello habitant. 
et quando inde exire volueritis, liceat vobis et vestris heredibus
  |  
  |