Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 100


Et contracta ab eis mora donec estimarent dormire patremfamilias
cum vxore sua, surrexit maior eorum, et accedens ad
fenestram, per quam radij lune ingrediebantur, (et) protulit
coniurationem, dicens: sulem, sulem , septies, et amplexatus
radium lune, putans descendere cum eo, corruit ad terram
super faciem suam. Et exurgens paterfamilias, verberauit
ipsum multis verberibus, dicens ei: Ad quid venisti? et quis
es tu? Qui respondit: Ego sum credulus ille et sum deceptus
qui credidi que audiui, antequam fuerim expertus; dignus
sum ad omnia que in me agis, ex quo in tuis verbis credidi et
me tuis verbis decepisti.
Et factum est, cum timerem credere illud per quod scirem
me posse precipitari, secundario adhibui sollicitudinem inquirendi
leges et eligendi meliores ipsarum, et non inueni
in omnibus his que dicta sunt mihi aliquid quod subintraret
mentem meam, vt possem illud credere et sibi adherere. Vade,
dixi, ex quo nunc inueni vbi possim appodiari, non est
mihi melius quam permanere in lege parentum meorum;
non inueni viam permanendi in ea. Dixi: Si dixero propter
hec et hoc, ecce mag(n)us qui, inueniens parentes suos magos,
reprehendi[tur] ab hominibus. Et recordor quid est de quodam
qui, cum esset in suis cibis irregulatus, ab hominibus
vituperabatur. Ipse autem causam eis assignabat, dicens: Sic
mei parentes et parentes parentum meorum comedebant. Et
cum hoc inuenissem in hoc mundo causam permanendi
in lege parentum meorum, volui iterum inquirere de linguis
et legibus et earum scire veritatem. Verumtamen mihi placuit
quoniam finis proximus est, et consideraui quoniam dies mei
consummati sunt, et finis meus uenire festinauit. Et cogitans
hoc dixi: Ego nescio vtrum recessus meus ab hoc seculo sit in
momento. Et prius quidem faciebam opera que sperabam esse

Torna all'inizio