Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 536


quod est forma corporis; unde oportet quod operatio eius sit operatio totius
hominis; et ideo communicat ibi corpus non sicut instrumentum per quod operetur,
sed sicut repraesentans obiectum, scilicet phantasma; et inde contingit quod
anima non potest intelligere sine phantasmate etiam ea quae prius novit.
In anima ergo separata a corpore remanebit natura animae, sed non remanebit
unio ad corpus in actu; et ideo ea considerata in natura sua tantum, non indigebit
phantasmatibus quantum ad considerationem eorum quae prius scivit, sed
solum quantum ad considerationem eorum quae de novo debet scire; et ideo ea
quae prius scivit, poterit considerare non quidem utendo phantasmate, sed ex
habitu scientiae prius habito. Ea vero quae ante nescivit, non poterit scire, nisi
quatenus ex his quae scit, elici possunt, vel inquantum aliae species ei divinitus
infunduntur. Dicere enim, quod secundum id quod modo anima habet in natura
sua, non possit intelligere sine corpore aliquo modo, est valde familiare illis qui
ponunt animam cum corpore deficere: quia, ut dicitur in 1 de Anima,
si nulla operationum quas habet, potest esse sine corpore, nec ipsa sine corpore
esse posset, cum operatio naturalis consequatur naturam. In actu autem
scientiae praedicta duo considerantur; scilicet motus inquisitionis et rationis
discurrentis; et terminus, scilicet certitudo, quae habetur de conclusionibus,
secundum quod iam sunt reductae in prima principia. Motus autem ille imperfectionis
est quantum ad necessitatem discurrendi, ut causetur certitudo; et
ideo in beatis non remanebit actus scientiae quantum ad necessitatem motus,
sed quantum ad certitudinem tantum.
Et ideo videtur dicendum, secundum quod quidam dicunt, quod in patria, quantum
ad animas separatas, erit alius modus intelligendi, quia sine phantasmate
considerabunt; sed post resurrectionem poterit esse uterque modus, inquantum
anima non subiacebit corpori, sed ex toto ei dominabitur. Actus autem mutabitur,
quia remanebit quantum ad terminum, sed non quantum ad discursum in
sanctis. In damnatis autem non est remotum quin etiam collationis necessitas
remaneat; et ideo remanet habitus scientiae quantum ad substantiam. Dicere
enim, quod habitus remaneat, et actus nullo modo, videtur absurdum: quia
habitus nihil est aliud quam habilitas ad actum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod destruetur scientia quantum ad modum, et
quantum ad actum mutabitur; sed quantum ad habitum remanebit, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod modus imperfectionis est essentialis fidei, et de
ratione eius; sed modus cognoscendi per phantasmata non est de ratione scientiae,
sed accidit ei ex conditione subiecti.
Ad tertium dicendum, quod non est inconveniens quod ille qui habet minorem
caritatem, habeat plus de gaudio quantum ad aliquem actum; cum tamen
habeat minus gaudium de Deo, quod est praemium essentiale.

Torna all'inizio