Petrus Damiani: Epistulae

Pag 267


infrenderent, tanquam ructum fellis in os meum evomuere dicentes:
Habemus auctoritatem Triburiensis, si tamen ego nomen teneo, concilii,
quae promotis ad aecclesiasticum ordinem ineundi coniugii tribuat facultatem.
Quibus ego respondi: Concilium, inquam, vestrum, quodcunque
vultis, nomen optineat, sed a me non recipitur, si decretis Romanorum
pontificum non concordat. Aucupantur enim quaedam quasi canonum
adulterina sarmenta, eisque praebent auctoritatem, ut autenticam canonum
valeant vacuare virtutem. Sed Salomon dicit, quia spuria vitulamina
quae prolatae sunt per Spiritum sanctum, et qui sacris canonibus
repugnare non metuunt, ipsum proculdubio spiritum, a quo promulgantur,
offendunt. Unde Iohannes in Apocalipsi: Si quis , inquit, apposuerit
ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, et si quis
diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de
libro vitae et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto .
Sed ne quis nos arguat sacrae scripturae verba ad arbitrium nostrae
voluntatis inflectere, asserens nequaquam haec ad sacros canones pertinere,
audiat quod Anacletus papa, quintus scilicet a beato Petro, de violatoribus
canonum dicat: Violatores , ait, voluntarie canonum graviter a
sanctis patribus iudicantur, et a sancto Spiritu cuius instinctu ac dono
dictati sunt, dampnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non
incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate
compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut
loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim
praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum,

Torna all'inizio