Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

211


ad ostendendum autem quod filij debent parentibus subvenire
quando sunt senectute confecti, ostendit idem Valerius per
exemplum ciconie, dicens quod quando ciconie senescunt, filij
ponunt parentes in nido et velut infantes iuxta pectus suum
collocant, fovent et nutriunt. soli autem vultures parentes suos
fame mori permittunt. ad ostendendum autem quod filij
de parentibus mortuis debent curam agere et eis sepulturam
debitam preparare, ostendit hoc dictus Valerius exemplo Scitarum,
dicens enim quod cum Darius rex fines Scitarum invasisset
et sepulcra parentum suorum invadere vellet, miserunt ei Scite
quod depopulationem agrorum et vinearum equanimiter ferrent,
sed si sepulcra parentum contingeret, tunc potentiam Scitarum et
vires sentiret, quia pro ipsis defendendis mori parati essent.
quod audiens Darius, sepulcra parentum illorum invadere vel infringere
ausus non fuit. qualiter domini se debeant habere ad
famulos sive servos et servi ad dominos. capitulum .VIm.

Torna all'inizio