10 Vel sic: 
«[Quod] vestri apostolatus apicem litteris frequentius  
infestamus, clementia vestra dignetur tollerare benigne  
quoniam neccessitas incumbens nos hoc facere compellit.  
Hinc est quod vestre sanctitati cupimus notificari quod.» 
11 Vel sic: 
«Quia litterarum frequentia vestre sanctitatis aures pulsamus,  
pietas vestra benigne tollerare dignetur, quoniam pericula  
plura que nobis superincumbunt hoc nos facere cogunt.  
Cuius rei gratia vestro apostolatui intimamus quod.» 
12 Clericus sic potest exordiri quando scribit domino episcopo, vel  
quando minor scribit maiori: 
«Cum vestra providentia consueverit ingnotis et extraneis  
providere, qui semper vobis extiti subditus et  
fidelis ad vestram non titubo recurrere paternitatem sperans  
de postulatis vestra tantummodo gratia nullam pati repulsam.  
Inde est.» 
«Licet paternitati vestre servitium aliquod non impenderim,  
de vestra tamen benignitate confisus paternitatem vestram  
non dubito deprecari cum vestrum michi auxilium fuerit  
oportunum. Eapropter paternitatem vestram duxi humiliter  
deprecandam, quatenus.» 
«Quia de vestre paternitatis providentia indubitam fiduciam  
gero, a vestra non dubito aliquid expetere benignitate  
sperans vos iustis meis precibus benignum prebere assensum.  
Vestram igitur paternitatem humili prece deposco quatenus.»  
«Cum sim vestre paternitatis planta humilis et devotus  
alumpnus et me ab infantia rore vestre gratie rigaveritis, non  
credo vos emulorum fallaciis pietatis vestre aures inclinasse  
qui michi vestram gratiam subtrahere nituntur. Eapropter  
humilitatem vestram humiliter oro, quatenus.»
  |  
  |