canonici vero pro quarta parte. In primis planetas, camisos, dalmaticas, 
tunicas, amictos, stoles, manules, cingulos, crucem, t[h]uribulum, 
anulum aureum qui sit aptus ad cantandum missam, libros et alia 
vasa quae ad officium altaris spectant, candelabra, tualias frisatas et 
operatas quae totum altare colligant sine frisio tantum, frisatas vero 
parvas vel magnas, tres denarios ad pondus de balsamo, et .X. 
libras cerae pro facula de sabbato sancto, et .III. ampullas maiores et 
.III. minores et III. fanones, et oleum pro c[h]rismate, et .XII. 
denarios papienses pro palmis. Canonici Beati Petri .VI. solidos 
in .VI. stationibus; in unaquaque .VI. solidos; et .VI. solidos in festivitate 
sancti Andreae et .II. aquaricias olei pro festo eiusdem. 
QUOT LAMPADES ARDEANT COTIDIE IN 
BEATI PETRI BASILICA DE CONSUETUDINE. 
43. Ad luminaria ante altare beati Petri .XIII lampades. In corpore 
totidem, die noctuque. In virga, ante pectoralia .III. lampades. 
In unoquoque capitulo, id est in unaquaque corona, .I. candela per 
totam noctem accendatur, donec missa finiatur; quae nimirum capitula 
sunt ad minus .XXXIIII., usque ad Crucifixos. Omnes igitur 
lampades, ab altari beati Petri usque ad Crucifixos sunt .L. omni 
nocte. In stationibus vero, in unoquoque capitulo, .IIII. candelae. 
In rete, quod est in atrio ecclesiae, .XII. In virga .XVIII. Ante 
Veronicam .X., die noctuque. Ante imaginem beatae Mariae, quae 
est de mosibo post Veronicam, .I. In sancto Processo .I. Ad sanctam 
Mariam de Cancellis .III. In arcu maiori, ubi audivimus 
requiescere corpus beati Mathiae apostoli, .I. nocte et die; nocte 
vero tota .VIII. Ad sanctam Crucem .I. In sancto Iohanne ad 
fontes .I. In sancta Lucia .I. Ad sanctum Pastorem .I. Ad sanctum 
Gregorium .I.; nocte dieque in unoquoque istorum. In Vaticano 
.I. In sancta Maria in oratorio .I. Ad sanctum Leonem
  |  
  |