Ordinis haec uirtus erit et Venus, haud ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici.
Si uero maioris utilitatis intentio uices rerum uel modum
temporum mutare compulerit, fiat secundum consilium sapientis
eiusdem Oratii:
Pleraque differat et praesens in tempus omittat.
15. Quibus rebus narratio uerisimilis f iat.
Verisimilis narratio fiet, si, ut mos, ut opinio, ut natura
postulat, dixerimus; si spatia temporum, personarum dignitates,
consiliorum rationes, locorum quoque oportunitates
uel difficulta<te>s ad eam rem, de qua narratur, monstrauerimus.
Hinc namque nos admonet quem sequimur Oratius
inquiens:
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et ospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
partes in bellum missi ducis: ille profecto
reddere personae scit conuenientia cuique.
Quod taliter exhiberi debet, ut uera uel uerisimilia credantur,
quae dicuntur, sicut in ode legimus Oratii:
Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris:
ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi.
16. Quid sit argumentatio, unde dicatur et quibus modis fiat.
Argumentatio est oratio, per quam nostrae causae fidem
probamus aut aduersa confri<n>gimus. Dicitur autem argumentatio
quasi argumenti ratio, rem probabiliter ostendens
aut necessarie demonstrans. Omnis igitur argumentatio aut
per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem. Inductio
est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod
expositum et per se cognitum sua se ui et ratione confirmat.
Illud autem uolumus intelligi nos rationabiliter probeque
manuteneri, quoniam, si narratio apertissimas res explicat,
ibi argumentatio dimitti quandoque ualet.
|
1
5
10
15
20
25
30
|