Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 611


quarta et VIa feria christianitatis studio ieiunabat. Sacris litteris eruditus, prophetam operibus
exercebat. Regalia sicut cuius monasterium erunt. Iram, tristiciam et libidinem sicut inimicos
orationibus superabat. Cuius uxor Eudochia christianissima, plurimum litterata. Theodosius itaque
Valentinianum filium amitte sue, scilicet auguste Placidie, cesarem facit et cum militibus et matre
mittit eum contra Iohannem ad recipiendum imperium. Venientes igitur mira felicitate Iohannem
opprimunt et regnum victores accipiunt. Et quia Ravennates Iohannem faverunt, eos depopulati
sunt. Quibus, sicut mare Rubrum patuit Moysi, sic terra palutosae et invia adibilis et pervia facta
est. Castiniem exilio dampnaverunt, Actio venia data, quia eius studio Hymni ad propria remearunt.
Ad hec Valentinianus de cesare fit augustus; post hec Bonifacius intra Affricam rebellis
efficitur, quia ad auxilium suum Guandalos et Alanos intromisit Affricam rapinis et ferro flamaque
vastantes; sed pacei venit Bonifacius ad Ytaliam, ubi morbo extinctus est. In pace illa data est
Guandalis in Affricam porcio ad inhabitandum, ubi Gensericus rex eorum, volens catholicam fidem
Arriana impietate subvertere, quosdam episcopos de civitatibus suis eiecit sueque heresi constituit
nolentes diversis suppliciis afflictos occidit. Postea dolo pacis Cartaginem cepit et loca divini cultus
in habitacula privata convertit. Est autem Cartago a Guandalis capta anno Domini LXXXV, postquam
cepit Romane dictioni parere. Item Gensericus Syciliam graviter affligit. Theodosius imperator
contra Guandalos exercitum cum magna classe direxit, sed magis fuere Sycilie honeri quam presidio.
Genserico Cartaginem reverso, Hymnis Illiricum et Trachias devastantibus, ex ercitus devastantibus,
exercitus Theodosii ad defensionem orientalium revertitur provinciarum; post modum inter Valentinianum
et Gensericum pax firmata est, et Affrica inter eos certis spaciis divisa est. Interim Actius
patricius effectus est. Gundicarium Burgundionum regem bello contrivit. Interim Gothi quoque
Narbonenses infestant, contra quos Hunnis auxiliantibus bellum geritur; cum quibus etiam pax facta
est humilius, quam ante prelium poposcissent. Guandalis et Gothis ita furentibus Theodosium ad
Valentinianum Constantinopolim vadit et filiam eius nomine Eudoxiam in uxorem accepit. Rursus
Britania incursionibus Scotorum et Pictorum premitur; pirate parte e insule invaserunt, quibus
Angli societatem promittunt, sed adiutoribus impugnatores fiunt; pyrate queque Syciliam vastaverunt.
Demum Theodosius Constantinopolim moritur et sepellitur. Qui dicitur habuisse cursorem nomine
Palladium, qui terminos Romani pertransibat imperii; unde quidam ait de ipso: Iste vir, cum lata
Romani res publica, eam parvulam sua velocitate demonstrat. Eodem tempore Rome sedit
supradictus Celestinus et post eum Syxtus papa, et post eum successit Leo papa.
[Et si vis invenire et scire de gestis, que fuerunt eodem tempore Theodosii,
recurre ad cronicam Syxti pape tercii, et invenies].

LV. De Marciano imperatore.


Anno Domini CCCCLII. Marcianus regnavit aput Romanos an. VII, Valentinianus adhuc in
Occidente regnante. Fuit autem Marcianus vir gravissimus, non solum rei publice, sed et ecclesie neccessarius.
Contra quem et Valentinianum gravissimum oritur bellum; nam Attilla rex Hunnorum, qui
Blenda fratrem suum, regni consortem, occiderat, Trachias et Macedoniam, Pannonias et Daciam,
Turgos et Nigos et ceteras barbaras nationes aquilonis in finibus conmanentes cum suis regulis sibi
parere coegit, ad demoliendum etiam occidentale imperium aspiravit. Igitur non minori fultus
sagacitate quam armorum fortitudine amicitiam petebat Gothorum contra Romanos et Romanorum
contra Gothos, ut, si hos divideret, utrosque facilius subiugaret. Cuius astucias Actius previdens
cum Theodorico rege Gothorum federa fecit Occurrit igitur Actius Attile, fueruntque Actio in auxilio
Gundicarius rex Burgundionum et Theodoricus rex Gothorum, Franci, Saxones et Alani et alii multi.
Convenere ex utraque parte in campos Cathalaunicos, congrediuntur, et CCLXXX milia hominum
occiduntur. Ibi rex Gothorum occubuit; utrique parti fuit lacrimabilis pugna; neuter cessit exercitus,
sed tamen Attila superatur. Lorismundus Theodorici filius de paterno funere dolens statuit Attilam

Torna all'inizio