minimus quicquid devotionis et reverentie potest»;  
vel: «suus per omnia subditus devotus» ; vel: «se ipsum  
totum in omni genere devotionis.» 
26 Et nota quod non debes ponere hoc nomen `salutem', non ideo  
quod non possis facere, quia servus posset optare salutem domino  
suo, sed quia reputaretur arrogans. 
27 Et nota quod has salutationes minor maiori mittere potest,  
mutatis que mutanda sunt convenienter. Monachi autem et viri  
religiosi humilitatem ymitantur. Unde sic aliquis abbas episcopum  
vel aliquem alium potest salutare: 
«Venerabili patri et domino I. Dei gratia Anagnino episcopo,  
B. peccator monachus sancti Petri de Villamagna et 
abbas licet indignus salutem` cum omnimoda reverentia»;  
vel: «salutem cum omnimoda devotione»; vel: «salutem  
cum omnimoda subiectione.» 
28 Unde clericus sic potest alium salutare. Si fuerit clericus magne  
ecclesie debet dicere sic `Dei gratia' 
«Prudenti et discreto viro moribus et honestate prefulgido I.  
Dei gratia canonico Anagnino, G. Signinus canonicus salutem  
cum prosperitatis augmento.» 
29 Si vero amicus eius sic dicet: 
«Viro venerabili et amico karissimo presbitero B. priori sancti  
Petri de Vineis, C. humilis clericus sancti Stephani  
de Signia salutem in Domino et sincere dilectionis affectum.» 
30 Imperator sic potest salutare aliquem regem, comitem, ducem,  
marchionem, et unumquemque suum fidelem: debet premittere  
nomen suum cuicumque scribit, nisi quando scribit domino pape  
vel alicui regi qui non sit vasallus eius. Sic salutat regem Anglie:  
«Illustrissimo viro G. Dei gratia regi Anglie, P. eadem
  |  
  |