audacia talia loqui coram rege, cum ego miror te permisisse
viuum vsque hodie! Cui respondit Dimna: Ille quem dicis est
vir quem decet bonum consilium vt eius tradatur inimicus
in manu sua, cuius inimicus non sum. Spero in regem
quod non interficiet [me] in mea innocentia, nec faciet iuxta
consilium mulieris inimice. Et ait mater leonis: False et
mendax, sperasne de tanto scelere euadere quod commisisti
et mendaciis que retulisti? Respondit Dimna: Qui
profert quod non est, pati debet quod dixisti. Ego tamen
locutus sum veritatem, confirmaui illam, et annunciaui eam
regi, et obseruaui fedus. Nec vnquam cogitauit cor meum
facere iniquitatem et loqui mendacium. Et spero quidem,
quoniam adhuc reuelabitur mea fidelitas; et testabitur in
me iusticia mea in simplicitate cordis et innocentia
manuum.
Et factum est, cum vidisset mater leonis ipsum leonem
nihil respondentem verbis Dimne, estimauit in animo suo
dicens: Forsitan falsum est totum quod presumitur contra
ipsum, et forte innocens est ab his omnibus que sibi opponuntur.
Nam qui recitat verba sua coram rege et mundificat
se ab his que opponuntur sibi, nec aliquis respondet in contrarium,
videtur dicere veritatem de his que dicit, quoniam
silere aliquem in sui causa est confiteri veritatem. Nam
dicunt sapientes: Qui tacet affirmat. Et exurgens discessit
a facie eius cum iracundia.
Mandauit itaque leo in collo cathenas apponi Dimne
magna cum ferocitate facieque proterua, visu ac horribili, et
ipsum in carcerem duci fortissimum, summa ac diligentia et
pena de sui causa inquiri. Quibus factis et (de) suis causis
actibus que perceptis, debent ad ipsum per fideles suos familiares
referri regem. Et vti ipse rex iussit suis familiaribus
ipsorum domino obedire, recusabant minime, eumque violenti
manu apprehensum omni cum austeritate Dimnam
|
|