quia tunc vincit Christianus, cum perdere putatur,  
et tunc perdit perfidia, cum se vicisse  
gratulatur. 
12.  Nihil enim minus . Supra modum dicit, sicut  
quibusdam videbatur. Nam et hoc erant, quod et  
apostolus Paulus. 
13. LANFR.  Tametsi nihil sum . Quamvis secundum  
quorumdam stultorum opinionem, nihil sum, ea  
tamen feci super vos quae solent apostolum designare.  
Omnem patientiam inter vos habui, signa et  
prodigia et caeteras virtutes, cum opus fuit, feci.  
Distat autem inter signum, et prodigium et virtutem.  
Signum genus est prodigii. Virtus genus est  
utriusque. Virtus potest vocari omne miraculum;  
signum illud tantum quod in quocunque tempore  
aliquid significat; prodigium quod in futuro  
tantum. 
14.  Quid est enim . Superiorem sententiam probat.  
 Nihil minus feci , etc. Quasi dicere [ f . diceret]: Per  
hoc liquet me nihil minus fecisse aliis apostolis, quia  
vos nihil minus habetis quam aliae Ecclesiae quae  
instructae sunt ab illis; quales enim sint magistri,  
probant discipuli, sicut omnia quae sine se esse non  
possunt. 
15. AMBROS.  Quid est enim . Ostendit non minus  
illos, sed amplius, quod gratis illis Evangelium  
praedicaverit quod nonnullis Ecclesiis concessum  
est, dicente Domino:  Dignus est operarius mercede  
 sua . 
16.  Donate mihi hanc . Omnis stultus boni est  
accusator. Ut hos ergo imperitos ostendat, veniam  
ab eis postulat ejus facti de quo laude dignus est.
  |  
  |