Salimbene de Adam: Cronica

Pag 652


Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem
huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Item Deutero. XXVII:
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis
innocentis. Et dicet omnis populus: Amen. Inde laudatur iustus,
Ps.: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super
innocentem non accepit. Item Prover. XV: Conturbat domum
suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Item
Eccli. XX: Exenia et dona excecant oculos iudicum, et quasi mutus
in ore avertit correptiones eorum. Item Ys. V: Ve qui iustificatis
impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo. Ideo dicitur
Prover. XVII: Qui iustificat impium et qui condemnat iustum,
abominabilis est uterque apud Deum. Item Prover. XXI: Rapine
impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iuditium. Item Prover.
XXIIII: Hec quoque sapientibus: Cognoscere personam in iuditio
non est bonum. Qui dicunt impio: Iustus es, maledicent eis populi
et detestabuntur eos tribus. Item Prover. XXVIII: Leo rugiens
et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. Talis
fuit Ghibertus de Gente super Parmenses tempore sui dominii.
Et infra: Qui cognoscit in iuditio faciem, non bene facit. Iste et
pro bucella panis deserit veritatem.
Quinta hominis istius stulticia fuit quia nimis magnum salarium
accipiebat annuatim pro labore regiminis sui, plus satis
quam Parmenses suis potestatibus dare consueverant; quod facere
non debebat, cum semper esset in terra sua et in possessionibus
suis. Et ideo fuit expulsus ab eis tam de civitate quam de regimine.
Ideo Dominus dicit, Eze. XVIII: A pauperis iniuria averterit
manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iuditia
mea fecerit, in preceptis meis ambulaverit, hic vita vivet. Item Amasie
dictum fuit, IIII Reg. XIIII: Contentus esto gloria et sede in domo
tua. Quod quia non fecit, male cessit ei. Ideo dicitur, Prover. XVI:
Contritionem precedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Item Prover. XVIII: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis.
Item Eccli. XXIX: Minimum pro magno placeat tibi, et improperium
peregrinationis non audies.
Sexta istius hominis stultitia fuit quia, congregato populo
Parmensi in platea Civitatis communis, concionatus est eis et

Torna all'inizio