deinde in Regio, exinde in Mantua et Monte Silicis, et universum 
exarchatum Ravennatem sicut antiquitus erat, atque provincias 
Venetiam et Histriam, et cunctum ducatum Spoletanum, 
et Beneventanum. huius etiam temporibus Leoninus consul 
et dux monachus factus tres uncias massę Aretianę, quibus parentum 
fruebatur hęreditate, decimo sexto miliario ab Urbe via Ardeatina, 
Beato Petro apostolo perenniter concessit permanendas. 
Hęc iccirco omnia brevi stilo ex sanctorum scriptis autenticorum 
auctoritatibus decerpere studuimus, ut veridica relatione 
ostenderemus omnes pontifices Romanę Sedis imperiali edicto 
post electionem semper confirmatos, et Italiam totam semper 
habuisse imperatorios procuratores, rectores, patricios, exarchos 
et duces qui imperatoria iura et rempublicam potentissime possidentes 
defenderent, dominiumque Italicum optinerent in omnibus 
constantissime usque ad tempus Pipini regis Francorum,quem Stephanus 
papa secundus apud Parisium coronavit et unxit cum duobus 
filiis suis, circa annum incarnationis dominicę septingentesimum 
quinquagesimum quartum. nam dominicę incarnationis anno 
septingentesimo septuagesimo quarto Carolus Pipini filius et rex; 
Francorum et patricius Romanorum Ticinum civitatem obsidens, 
Desiderium regem comprehendit secumque Franciam deportavit, 
suęque potestati cunctum regnum Longobardorum subiugavit. 
a tempore itaque beati papę Silvestri, qui sedit pene incarnationis 
dominicę annum tercentesimum trigesimum quintum, usque 
ad tempus Adriani pontificis pręsulantis circa dominicę incarnationis 
annum septingentesimum septuagesimum secundum, cuius 
anno tertio prędictus Karolus regis Francorum Pipini filius Romanorum 
imperator est factus, computantur anni fere quatuorcenti 
triginta septem. et a tempore Adriani papę usque ad 
tempus Gregorii septimi papę, qui contra H[einricum] tertium 
Romanorum imperatorem scandalum nisus est sanctę Dei Ecclesię 
suscitare, sunt anni plus minus tercenti viginti duo. In 
quibus omnibus temporibus nemo, ni fallor, pontificum legitur
  |  
  |