Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 520


quia plus se diffundit quam alia elementa, et distantior est
omnibus illis, assimilatur iuri naturali, quod est diffusium
et communius quam ius positivum, et est notius et
clarius illo. Ex hoc igitur patere potest, quod omnes distinctiones
quas ponit Philos. de iure sive de iusto reducuntur
ad ius positivum, et naturale: nam (ut patet per habita)
ius naturale dicitur esse non scriptum, et esse commune,
et secundum naturam. Ius vero positivum dicitur esse
scriptum, et esse proprium, et legale. Quid autem sentiendum
sit de iure gentium, et de iure animalium, in sequenti
capitulo patebit.
Quomodo ius gentium, et ius positivum a iure
naturali habet esse distinctum.
Cap. XXV.

Omnes distinctiones de iure factas a Philosopho, quas
in praecedenti capitulo tetigimus, bimembres erant.
quarum unum membrum continebatur sub ure naturali,
et aliud sub civili sive sub positivo. Iuristae tamen (ut
dicebatur) tertium addiderunt membrum, ut ius gentium:
secundum quem modum loquendi potest ibi addi membrum
quartum, ut ius animalium. Ad cuius evidentiam
sciendum quod homo ut est homo et secundum propriam rationem
consideratus differt ab animalibus aliis, sed ut animal
est et secudnum rationem communem acceptus convenit
cum illis. Si igitur ea sunt de iure naturali, ad quae habemus,
naturalem impetum et inclinationem: huiusmodi naturalis
impetus vel sequitur naturam nostram, ut sumus homines,
et ut differimus ab animalibus aliis, et tale ius appellatur
ius gentium. Si vero inclinatio illa sequatur naturam
nostram, ut convenimus cum animalibus aliis: sic dicitur
esse ius naturale. Ideo in Instituta, ubi haec sunt tradita,
dicitur, quod ius naturale, est quod natura omnia animalia

Torna all'inizio