Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 128


de Pontirolo, qui tunc levabatur, cum comite Henrico de
Crema aliisque militibus Cremensibus a Dovaria versus
Laude venientes fere usque iuxta portum publicum velociter
cucurrere, maxima ipsorum parte infra villam Dovarie relicta,
ut ibi latitarent et Laudenses ex inproviso caperent. Laudenses
autem, ut clamorem audierunt, cum magno fremitu ultra
pontem Adue subito armati equitantes et acriter Mediolanenses
insequentes, antequam Dovariam redire possent, eos
ceperunt. Et cum de Laudensibus nondum essent ibi congregati
plus de viginti, qui alios precesserant, inter Mediolanenses
ferientes aliquos ex eis prosternaverunt de equis atque Albertum
de Arzago cepere, reliquis Mediolanensibus prorumpentibus
in fugam, quia nolebant resistere, donec ad suos latitantes
confugissent. Interea latitantes aspicientes, quod Laudenses
iam appropinquaverant, repente prosiluerunt, super Laudenses
unanimiter irruentes. Quibus, utpote multitudini magne,
Laudenses, qui adhuc ibi pauci fuerant, resistere non confidentes
terga subito verterunt. Ibique de Laudensibus quattuor
sunt capti: videlicet Arialdus de Arziago, qui fuit

1



5




10




15



Torna all'inizio