licet quandoque sint aduerbia. 37 Omnes tamen he inter alias
sunt species, ut "Eneas uero pius et fortis fuit", completiua est
"uero"; sin autem dicam "Eneas quidem pius fuit, Vlixes uero
astutus", pro copulatiua accipitur, quia utriusque rei
copulationem simul significat. 38 Potest tamen et distributiua
dici, quia distribuit diuersas res diuersis personis.
39 Ordo quoque accidit coniunctionibus, qui triplex est. 40 Sunt
enim que semper preponuntur, ut "at", "ast", "aut ", "ac", "uel", "nec",
"neque", "si", "quin", "quatenus", "sin", "seu", "sine", "ni". 41 Sunt que
semper supponuntur, ut "que", "ue", "ne", que etiam encletice sunt,
et "quidem", "quoque", "autem". 42 Alie pene omnes indifferenter
et preponi et supponi possunt, ut "et", "atque" (que poetice
postponuntur, alias autem non, ut "suspiciens altam lunam et sic
uoce precatur" et "cum me hortaretur, parce frugaliter atque uiuere")
et "equidem", "saltem", "tamen", "quamquam", "quando",
"quatenus", "nunc", "enim", "itaque", "quoniam", "quapropter",
"ergo", "igitur", quia sibi quoque ipsis preponuntur (ut "ast autem
tenui" et "atque equidem" et "nam neque").
|
|