id est, probatione propositionis primae, vel a causa,  
vel a genere subjungit, ubi ait:  Parvulus enim est .  
Quod vero dicit:  Perfectorum enim est solidus cibus .  
Probatio est quoniam non est opus illis solito cibo. 
CAP. VI.—1. AMBROS.  Quapropter intermittentes .  
Quia exercitatos sensus in lege Domini oportet vos  
habere, intermittamus inchoationis Christi sermonem.  
Sermo inchoationis Christi est initium fidei.  
Sicut enim qui in doctrina litterarum adducitur,  
elementa oportet primum audire, sic Christianus  
primum omnium de fide catholica erudiri debet.  
Si autem opus est de fide docere [ f ., doceri], necdum  
fundamentum habet. Si enim opus est iterum  
audire, quia credere eum oportet de resurrectione  
et futuro saeculo, necdum fundamentum habet. 
2.  Ad perfectionem . Perfectum illum vocamus,  
qui cum fide vitam habet rectam. Si autem unum  
eorum deerit, perfectus non erit; si ambo, merito  
parvulus [ f ., perfectus] dicitur. 
3. LANFR.  Fundamentum . Quicunque doctor infideles 
ad fidem convertit, hic imprimis fundamentum  
mentibus jacit, dicens oportere eos peccatorum suorum  
poenitere, in Deum credere, in remissionem peccatorum  
baptizari, pro accipiendis sancti Spiritus  
donis in impositione manuum episcopi consummari,  
resurrectionis et judicii diem praestolari. 
4. AMBROS.  Baptismatum . Sicut una fides est, ita  
unum baptisma; sed pro varietate accipientium  
[baptisma],  baptismatum  dixit. Ne vero ullatenus  
qui secundum aestimaret post peccatum fieri posse  
baptisma, adjungit:  Impossibile est eos qui semel illuminati  
 per gratiam sancti Spiritus, gustaverunt  
 etiam donum coeleste (hoc est remissionem peccatorum)  
 et participes facti sum Spiritus sancti  (in distributione  
donorum)  et bonum Dei verbum gustaverunt  
(haec est doctrina Evangelica)  et virtutes venturi saeculi  
 cognoverunt (id est, resurrectionem et vitam  
beatam quae sanctis promittitur) , si in peccatis incidant,  
 iterum renovari . Cujus baptismatis virtus in  
cruce et sepultura Christi constat; proinde subjungit:  
Sicut enim semel Christus mortuus est carne  
in cruce; sic nos semel morimur in baptismate, non  
carne, sed peccato. 
5. LANFR.  Et judicii , quia quales de judicio exibunt, 
tales sine fine manebunt.
  |  
  |