Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 152


[XII] Temporibus Conradi secundi imperatoris
et Eugenii tertii summi pontifìcis
qui regebant sub anno nativitatis Christi
.mcxl. , Guilielmus Marcheselle de familia
Adelardorum unius partis princeps erat Ferrarie,
alterius vero Taurellus Salinguerre. Marchiones
quoque Estenses ipsi Guilielmo erant
infesti, propter quod idem Guilielmus in finibus
districtus Ferrarie munitiones validas fecit terra
et aquis, quacumque iter erat nocere
rebus Ferrarie, utique in Ponticulo, in Archoada,
in Fracta, in Manegiis secus paludes
positis castella parva construxit.
Postquam idem Guilielmus rediit Ferrariam de
passagio terre sancte facto tempore dicti pape
Eugenii sub anno nativitatis Christi .mcxlvii. , Adelaldus
frater eius et filii Adelardi omnes, preter filiam
infantem nomine Marchesellam, migraverunt
e seculo. Guilielmus, cum
prole careret, sibi heredem instituit Marchesellam in parte
patrimonii, ea conditione ut si decederet
sine liberis ipsi substituit filios sororis
sue Ioculum et Linguetam in dimidia, in
altera parte hospitale sancti Iohannis ierosolimitani.





645




650




655




660



Torna all'inizio