a Deo electi ad filios non pervenit, regnum David in
nepote discerptum est et postea extinctum: et tu ad finem
usque mundi regnum, quod tu sine Deo tradis,
permansurum tua auctoritate decernis? Quis etiam
tam cito te docuit mundum esse periturum? Nam poetis,
qui hoc etiam testantur, non puto te hoc tempore
fidem habere. Ergo hoc tu non dixisses, sed alius tibi
affinxit. Ceterum qui tam magnifice superbeque locutus
est, timere incipit sibique diffidere eoque optestationibus
agit. Unde coram Deo vivo, qui nos regnare
precipit, et coram terribili eius iudicio optestamur omnes
nostros successores, imperatores vel cunctos optimates,
satrapas etiam amplissimumque senatum et
universum populum in universo orbe terrarum, necnon
et in posterum nulli eorum quoquo modo licere hoc aut
confringere vel in quoquam convelli . Quam equa, quam
religiosa adiuratio! Non secus ac si lupus per innocentiam
et fidem optestetur ceteros lupos atque pastores,
ne oves, quas sustulit interque filios et amicos partitus
est, aut illi adimere aut hi repetere temptent. Quid tantopere
extimescis, Constantine? Si opus tuum ex Deo
non est, dissolvetur, sin ex Deo, dissolvi non poterit.
Sed video, voluisti imitari Apocalypsim, ubi dicitur:
«Contestor autem audienti omnia verba prophetie libri
huius: Si quis apposuerit ad hec, apponet Deus super
illum plagas scriptas in libro isto, et si quis diminuerit
de verbis libri prophetie huius, auferet Deus
partem eius de libro vite et de civitate sancta». At tu
nunquam legeras Apocaliypsim, ergo non sunt hec verba
tua.
|
|