<XI.> DE CONIUNCTIONE SECUNDUM PRISCIANUM
Igitur quae pars est ? Coniunctio. Quare ? Quia coniungit vel disiungit
ceteras partes orationis in ordine. Quid est coniunctio? Pars orationis
adnectens ordinansque sententia<m>. Coniunctio unde dicitur?
A coniungendo.
Coniunctioni quot accidunt? Tria. Quae? Species, figura, ordo.
Cuius speciei? Illativae. Cuius figurae? Simplicis. Cuius ordinis?
Communis .
<De specie>
Quot sunt species coniunctionis? Decem et octo. Quae? Copulativa,
quae copulat tam sensum quam verba, ut et que atque ac ast; continuativa,
quae ordinem rerum demonstrat in consequentia cum dubitatione,
ut 'si stertit, dormit'; subcontinuativa est, quae ca<u>sam
continuationis ostendit consequentem cum rerum essentia, ut 'quia sol
est super terram, dies est' et 'quando ambulat, movetur'; adiunctiva
est, quae adiungitur verbis subiunctivis proprie cum dubitatione, ut
'si veniat, faciam', 'ut prosit tibi, facio' (quae tamen et possunt esse
causales); causales sunt proprie, quae adiunctae indicativo verbo significant
causam antecedentem <effectum>, ut 'doctus sum, nam legi';
effectiva est, quae adiuncta indicativo verbo significat effectum procedentem
ex causa, ut 'legi, nam doctus sum'; approbativa est, quae
approbat rem cui adiungitur, ut equidem merui nec deprecor ; disiunctiva
|
|