debent inquirere, quomodo uxores ducendae sint temperatae,
et quomodo sint operosae circa exercitia licita et
honesta.
Quod omnes cives, et maxime reges et
principes non decet suas uxores regere
eodem regimine, quo regendi
sunt filii.
Cap. XIIII.
Quia non sufficit scire quale coniugium, et qualiter
quis se habere debeat in uxore ducenda, nisi circa
eam iam ductam sciat debite se habere. Ideo praemissis
capitulis rationabiliter hoc annectitur, ut sciamus quomodo
regimen nuptiale, quo regendae sunt coniuges, ab
aliis regiminibus est istinctum. Possumus autem duplici
via investigare, quod alio regimine regendae sunt coniuges,
et alio filii. Prima via sumitur ex parte modi regendi.
Secunda vero ex parte operum fiendorum. Prima
via sic patet. Nam (secundum Philosophos) modus regiminis
universi reservatur in uno homine: unde et ab eis
homo appellatur minor mundus. Nam sicut totum universum
dirigitur uno principe, ut uno Deo, qui est intellectus
separatus et purus: sic omnia, quae sunt in homine,
si debite regi debent, regenda sunt intellectu et ratione.
immo adeo modus universi reservatur in quolibet homine,
quod Plato totum ordinem caelorum salvavit in qualibet
anima rationali. Si ergo regimen totius universi
assimilatur regimini quod debet esse in uno homine:
cum civitas sit pars universi, regimen totius civitatis multo
magis reservabitur in una domo. Nam si domus est
plus quam unus homo singularis, et civitas est minus quam
universum: si totum universum per quandam similitudinem
reservatur in uno homine, multo magis regimina
|
|