Petri Cantinelli: Chronicon

26


Quidam etiam ex eis iverunt ad castrum Tredolcii, ubi erant obsides comitis Guidonis
de Remena potestatis Arimini, et, accipientes dictos obsides, aufugiebant cum eis; unde rumor
hominum et mulierum dicte contrate fidelium dicti comitis de Remena insonuit contra eos, qui
in fugam positi, dictos obsides reliquerunt per viam, et vix potuerunt evadere cum personis.
Interim tamen, ante quod predicta contingerent, Bononienses, qui erant Imole, cum toto
guarnimento eorum, equitaverunt quodam die, in mane, venientes usque prope pontem Sancti
Proculi, ubi aliquantulum steterunt, et balestraverunt ibidem, incontinenti versus Imolam
redeuntes.
Auditis postmodum rumoribus et hiis, que contigerant Florentinis, predicti Bononienses
cum eorum guarnimento, Bononiam redierunt.
Predicti vero domini, Paganinus et filius et Guilielmus de Ordelaffis et quidam alii eorum
conplices, fuerunt per comune Forlivii in perpetuis carceribus condenpnati, in turri posita
in castro inperatoris, in civitate Cesene, cum tormentis ferreis ad collum, perpetuo moraturi.
[M.CC.LXXVIII, die iovis X februarii, obiit dominus Ugolinus Fantullini nobilis miles.
Hoc anno pars Geremiorum, que Bononie dominabatur, duxit exercitum supra Plancaldulum,
et, pro bello faciendo, misit comitem Maghinardum de Panico et Ubaldinum de Laugliano
et dominum Rainaldum
Bornii de Samaritanis cum equitibus CC, et cum omnibus peditibus habitantibus
supra stratam ab Idice versus Imolam, in montanis comitatus Bononie; et castrametati
sunt ibi, die lune II maii. Die vero dominico
sequenti, surrexerunt dominus Maghinardus
de Sosenana, cum Andrea olim domini Castellani de Andalo, et dominus Branchaleo domini
Andalo et dominus Aliottus de Pipinis de Forlivio, qui tunc erat capitaneus partis Lanbertaciorum,
et cum tota milicia dicte partis, et cum militibus c comunis Forlivii, equitantes versus
Mutillianam,
et ibi acceperunt dominum comitem Tigrinum filium comitis Guidonis de Mutilliana ],
cum magna quantitate peditum fidelium suorum, pergentes versus Maradi, euntes,
ipsa die dominica et ipsa nocte, usque ad Sanctum Stephanum in Palaçolo, in podere dicti

Torna all'inizio