praecesserit in capite. Quod quidem recte diceres, si subtili discretione
cauta manu fidei discriminare quid loqueris religiosius didicisses,
quid soli capiti deputatur, quae ad sola membra referuntur,
quid etiam commune in utroque conueniat. In capite igitur nostro
praecessit circumcisio legalis, hostiarum oblatio, obseruatio paschalis
conuiuii, immolatio agni, cum typicum pascha in mysterio
quinta feria celebraretur. Quae omnia haec iuxta litteram in membris
eius nullomodo, sed mystice deriuantur. Nec mouere quempiam
debet, quia testati sumus dominum nostrum dei filium non saluatum
uel liberatum uel redemptum, sed saluatorem, liberatorem et
omnium redemptorem, pro eo quod ipse per os omnium prophetarum
et saluari, liberari et redemi se exoret. Sed ille, qui non sibi
sed nobis est natus, angelo adtestante, qui ait: Natus est uobis hodie
saluator; et illud propheticum: Paruulus natus est nobis, filius
datus est nobis, et cetera istiusmodi; qui non sibi nec pro se, sed
pro nobis est passus, mortuus et sepultus et resurrexit iuxta euangelicas
et apostolicas uoces, sicut Petrus dicit: Christus pro nobis passus
est, et Paulus crepissime repetit - ait enim: Caritas enim Christi
urguet nos, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt ei qui pro omnibus mortuus est: ut et qui uiuunt, iam
non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit - non
sibi nec pro se orabat, quia, sicut saepius est intimatum, non est
sibi natus nec pro se passus uel mortuus sed pro illis, id est membris
suis orabat, pro quibus haec omnia uoluntaria dignatione altissimaque
pertulit potestate. Quid mirum si pro illis, hoc est, pro
consubstantialibus membris suis humano affectu humanaque uoce
orare infinita uoluit pietas, qui pro illis dignatus est etiam cum
mortalibus incrementis nasci, pati, mori et sepeliri ac resurgere?
Nec fuit hoc dedecus diuinae maiestatis excellentiae, quae haec
omnia miro et ineffabili modo cum sui honoris altitudine inpassibilis,
inmortalis suscepit et inmutabilis deitas. Nam quia non pro
se nec sibi, quoniam nulla hoc fieri necessitatis exigebat angustia,
sed pro nobis solis ille orabat, quorum summa incumbebat necessitatis
miseria, euidentissime per euangelium eiusdem nostri redemptoris
perspicuo testimonio adprobatur.
I 29 (I 29) Proximus igitur passioni, suscipiens in se humanae
infirmitatis affectum turbauitque semetipsum, potestatis utique
|
|