13. AUGUST. ( lib. De opere mon. , c. 31, tom. III)  
 Hoc autem praecipio . Hoc autem praecipio, ut scilicet  
non disserentis solertia requiratur, sed percipientis  
auctoritas attendatur. 
14. AMBROS.  Convenientibus vobis . Hos notat, qui  
sic in ecclesiam conveniebant, ut, munera sua offerentes,  
advenientibus presbyteris, totum sibi, qui  
obtulerat, vindicaret. Dissentiones enim inter eos  
pseudoapostoli seminaverant, ita ut oblationes suas 
zelarentur, cum una eademque prece omnium oblationes  
benedicerentur, ut qui, ut assolet fieri, non  
obtulerant, aut unde offerrent non habebant, pudore  
correcti confunderentur, non sumentes partem. 
15. LANFR.  Convenientibus . Consuetudinem antea  
habebant certis temporibus ad ecclesiam convenire,  
et, prout cuique facultas erat, cibum et potum illuc  
deferre, et simul omnes et pauperes et divites participare;  
et hoc vocabant Dominicam coenam, quia  
in memoriam Dominicae coenae, hoc fiebat. Verum  
haec consuetudo depravata erat; divites enim suas  
coenas anticipantes, comedebant. Pauperes vero  
parum habentes in conspectu eorum comedere erubescebant.  
Hoc redarguit Apostolus, et dicit melius  
esse illis, si apud domos suas manducent et bibant,  
quam in contemptum ecclesiae, et confusionem pauperum  
conveniant. 
16. AUGUST. (epist. 118  ad Januar. , c. 5, tom. II)  
 Dominicam coenam . Ipsam acceptionem eucharistiae  
Dominicam coenam vocat. 
17. ( ibid. , c. 6.)  Unusquisque . Neque enim quia  
post cibos Dominus dedit, propterea pransi aut coenati
  |  
  |