Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 95

Tomus I


Cap. V.
Fridericus, regi Franciae significat aliqua facientia
ad tractatum pacis reformandae, inter ipsum
et dominum Papam.
Virum industrium, et illustrem B.
comitem Tholosanum dilectum affinem
et fidelem nostrum nuper ad nos a praesentia
legis Apostolicae revertentem, gratanter
recepimus, et circa ea, quae pacis sunt
domini Papae, et nostrae voluntatis plenitudinem
referentem, tanquam rem hilarem, audivimus
et intelleximus diligenter: utpote qui
de innata nobis mansuetudine guerrarum discrimina
semper odivimus, dummodo pacifice regnare
possemus, et qui ex officii debito, quo
Romanum Imperium moderamur cum Romano
pontifice, quem prae caeteris terrae principibus
patrem praecipuum confitemur, bella plusquam
civilia gerere crudelius credimus, et nefandius
arbitramur: ad pacis pulchritudinem
in gentibus reformanda, Maiestatis nostrae
potentiam, ardenti desiderio flectimus, ipsamque
nedum oblatam, nobis gratanter admittimus,
sed nos eam offerre plurimum adfectamus.
Volentes igitur votis Apostolicis in iis, sicut
tenemur, et in omnibus nos reddere compotes,
et ex corde conformes, ad haec deliberatione
praehabita, direximus aciem mentis nostrae,
ut pacis consilia cogitantes et desiderantes,

Torna all'inizio