Cum hec igitur sic se habeant et fide inconcus<s>a rata consistant,
spiritalem intellectum quem supra craterem esse fassi sumus prosequentes,
quid habeat et quo pleno congaudeat videndum. Dicit enim sanctus Dionisius,
quod iste crater divine sapientie sit plenus providentiis Christi
contineatque pocula que miscuit Dei sapientia, modo rorem sive aquam,
modo lac, modo mel, modo vinum, ut in aqua vel rore humane vite
fecundam in virtutibus virtutem, in lacte auctivam et nutritivam, in
vino revivificativam, in melle vero purgativam simul et custoditivam
intelligas. Dicit ergo quod circumformant divine bonitati crateras eius.
Habet enim divina bonitas multas intelligentie crateras et hanc historicam,
hanc allegoricam, illam vero ethicam seu moralem, aliam anagogicam
seu rationalem; vel veteris et novi spiritalis intellectus testamenti,
seu quelibet prophetia vel apostolorum seu agiographorum oracula,
vel virgo Maria sive ipsius Filius, cratere dicuntur eius, scilicet divine
bonitati[s], quia hec omnia a divina bonitate manarunt. Has igitur
crateras theosophi divine bonitati circumfigurant, quia ubi has, ubi Dei
figuras et vultus esse veraciter coniectant.
Sequitur: et alia, quecunque mistica sunt, circumformant. Sicut thronos
calicem et crateras divine bonitati circum supra formavit, sic etiam et
quecum<que> mistica symbola sunt circumformant ei, hoc <est> figuram
et formam divine bonitatis his symbolis impressam fore demonstrant,
<ut si quis> currus et rotas et ignem ei circumfigurabit et cetera talia,
de quibus in Symbolica Theologia secundum virtutem diximus. Simbolicam
theologiam ierarchiam angelorum appellat; que quidem, cum sit theologia
id est divinus sermo, quasdam imagines circa angelorum personas
aliaque humana membra vel corporalium exempla Dei bonitati tipice
ac figurate congruentia que symbola vocitantur, inducit, de quibus illic
sanctus Dionisius subtiliter et diserte vivaciterque tractavit. Et hoc
est quod dicit “secundum virtutem”, quia secundum Scripturarum scientiam
ponendo et exponendo de his supra disseruit.
Sequitur: Nunc vero quecumque presentis sunt actionis, scilicet multivoca
divine bonitatis que iam superiori contextu impresentiarum digessimus,
ex eloquiis congregantes ea sicut iam congregavimus; multa
enim theologica vocabula, de quibus abhinc ordietur, multasque theosophas
notiones quasi quedam themata rethorico vel satirico more ante
|
|