| 2. DE LITTERA
 
 1   Littera  uero est minima pars composite uocis, uel uox que scribi
 potest indiuidua.  2  Dicitur autem littera uel quasi "legittera",
 eo quod legendi iter prebeat, uel a "litturis", quia in tabulis delebantur.
 3  Littera est proprie nota elementi et uelut imago uocis,
 elementa uero ipse pronuntiationes; alterum tamen pro altero
 abusiue ponitur.  4  Sunt igitur figure litterarum quibus nos utimur
 XXIII, earum uero pronuntiationes multo ampliores.  5  Accidit
 igitur littere nomen, figure, potestas.  6   Nomen  ut a, b, c,
 que sunt indeclinabilia omnia.  7   Figure  uero sunt quas uidemus
 in singulis litteris.  8   Potestas  autem ipsa pronuntiatio et uis ipsius
 elementi, propter quam et figure et nomina facta sunt.  9  Secundum
 harum itaque potestatem, de IV rebus in orthographia
 tractari solet, id est de diuersitate litterarum, de aspiratione, de
 mutatione, de ordine.
 | 
 |