omne cathegoricum divinitatis, quotquot supereminentis est divisionis, id
est pertinens ad supereminen<tem> numerum coadunatorum beate
divinitatis, que coadunata dividuntur a discretis. Cum enim coadunata
dividuntur a discretis, quotquot erit coadunatorum dividetur a ratione
discretorum.
Sequitur: cum quibus et causalia omnia. Quasi dicat: coadunata universaliter
de divinitate predicantur in eminenti compositione ex hoc
adverbio “super” et aliquo causali complexa. Cun quibus complexibus
et omnia causalia disiunctim posita, eadem ratione de divinitate dicuntur.
Ecce unum complexum ex adverbio et causali nomine, quod est “superbenignum”.
Et hoc coadunat convenit toti divinitati, id est Patri
et Filio et Sancto Spiritui. Igitur et unde complexum est, eidem convenit.
Et vera est hec ratio in omnibus complexis, nisi ubi accidentiam quandam
vel privationem interponimus: accidentiam ut “bonus musicus”
et si quid tale, privationem, ut “iste est minus bonus” vel “iste legit
impossibiliter”. Ex hoc complexo nec bonus est neque legit. Et ponit
exemplum de causalibus dicens: benignum, bonum, et etiam hoc causale:
quod est vitam generans. Supra posuit inter coadunata divinitatis “supervitale”,
quod omni divitati conveniat. Nam Pater est supervitalis, id
est super omnem vitam vivens, Filius supervitalis, Spiritus Sanctus supervitalis.
Sic tota divinitas supervitalis. Nunc autem hoc causale, quod
est vitam generans, inter coadunata divinitatis adnumerat, quasi omni
divinitati conveniat. Sed catholica fides docet, quod solus Pater sit
vitam generans in sancta Trinitate. Quare nec Filius nec Spiritus Sanctus
est vitam generans in principe Trinitate.
Quomodo hoc causale “vitam generans” est de coniunctis divinitatis,
cum toti divinitati conveniat? Ad quod sciendum, quod vita
duobus modis accipitur, id est vita creans et vita creata. Hoc ergo in
loco quia vita creatura et non vita Creator intelligitur, recte “vitam
generans”, id est hoc causale “vitam generans”, inter coniuncta divinitatis
precelse numeratur, quia toti Trinitati hanc genituram conficere
sine mendacio assignatur. Si quis autem querat, que sit hec vita que a
tota Trinitate generatur, michi videtur quod sit anima hominis, secundum
illam sententiam Ieronimi quod cotidie creat Deus novas animas et infundit
eas novis corporibus. Si autem dicas quod creare generare non
|
|